OBLATI Curiae dicebantur

OBLATI Curiae dicebantur
OBLATI Curiae dicebantur
ut cui naturales essent nati, per oblationem Curiae legitimarentur §. siigitur in Auctor. quibus mod. nat. effic. sui, cum prius hoc idem Theodosius satuisset. Cum enim Curialium Ordo amplissimus, olim tam in municipiis, quam Coloniis, ad pessimam conditionem esset redactus, temporibus Leonis et Maioriani, idque propterea, quod cum inter
alia onera hoc quoque sustinerent, ut tributa omnia exigerent, ita ut quae a tenuioribus praestari non possent; ipsi de suo penderent: multique proin patrias desererent, Natalium splendore neglectô, ac occulias latebras et habitationes eligerent iuris alieni; Imperatores conati huic morbo providere, statuerunt, ut naturales filii per oblationem Curiae legitimarentur. Aldobrand. ad tit. Inst. de Nupt. §. aliquando autem.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”